- FABARIAE Kalendae
- FABARIAE Kalendaedictae sunt apud Romanos Kalendae Iuniae, quod eo die fabis (quae tum temporis adultae) Deae Carnae, Iani uxori, quae humanis vitalibus praeesse credebatur, in Caelio monte, sacrum fieret, vide Nonium in verbo Macto, et hîc supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.